Evangelium Secundum Marcum*

Caput 7: Versus 31

Tyri.HIERON.Tyrus angustia significans Judaeam, cui Dominus:Coangustatum est stratum et pallium breve, utrumque operire non potest, ut transferat se ad alias gentesIsai. 18..Sidonem.HIERON.Sidon, venatio, fera indomita, nostra regio vel natio est.Decapoleos.BEDA.Regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem. Quod autem dicitur:Venit ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos,non ipsos eum intrasse significat, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed usque ad mare venisse, atque ad locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat.HIERON.Salvator ad salvandas gentes ab apostolis deducitur, et docet quod adolescenti interroganti respondit:Nosti mandata, haec fac et vivesLuc. 18..
(* Traductions européennes)